라틴어 문장 검색

Cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 15:1)
"quid quod et lyra eius auro fulgurat, ebore candicat, gemmis uariegat?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:16)
prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
"modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret."
(아풀레이우스, 변신, 5권25)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)
Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 2:1)
Quapropter Hesiodus, prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 15:2)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)
pensicula utrumque modulareque, reperies suo quidque in loco sonare aptissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 12:4)
ut in chordis, si post primam percussionem tangatur chorda, vel digito ut in lyra, vel calamo ut in espinetis, statim desinit resonatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:30)
Attamen etiam in veteri Testamento, si lyrae Davidis aures praebeas, plures invenias threnos quam exultationes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:10)
E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis) miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefacandum et evertendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:7)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장23)
" Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION